(1) Ais te adductum litteris quas exigenti tibi de morte avunculi mei scripsi,
cupere cognoscere, quos ego Miseni relictus - id enim ingressus abruperam
- non solum metus verum etiam casus pertulerim. 'Quamquam animus meminisse
horret, ... incipiam.'
(2) Profecto avunculo ipse reliquum tempus studiis - ideo enim remanseram -
impendi; mox balineum cena somnus inquietus et brevis.
(3) Praecesserat per multos dies tremor terrae, minus formidolosus
quia Campaniae solitus; illa vero nocte ita invaluit, ut non moveri omnia sed
verti crederentur.
(4) Irrupit cubiculum meum mater; surgebam invicem, si quiesceret excitaturus.
Resedimus in area domus, quae mare a tectis modico spatio dividebat.
(5) Dubito, constantiam vocare an imprudentiam debeam - agebam enim
duodevicensimum annum -: posco librum Titi Livi, et quasi per otium lego atque
etiam ut coeperam excerpo. Ecce amicus avunculi qui nuper ad eum ex Hispania
venerat, ut me et matrem sedentes, me vero etiam legentem videt, illius
patientiam securitatem meam corripit. Nihilo segnius ego intentus in librum.
(6) Iam hora diei prima, et adhuc dubius et quasi languidus dies. Iam
quassatis circumiacentibus tectis, quamquam in aperto loco, angusto tamen,
magnus et certus ruinae metus.
(7) Tum demum excedere oppido visum; sequitur vulgus attonitum , quodque
in pavore simile prudentiae, alienum consilium suo praefert, ingentique agmine
abeuntes premit et impellit.
(8) Egressi tecta consistimus. Multa ibi miranda, multas formidines patimur.
Nam vehicula quae produci iusseramus, quamquam in planissimo campo, in
contrarias partes agebantur, ac ne lapidibus quidem fulta in eodem vestigio
quiescebant.
(9) Praeterea mare in se resorberi et tremore terrae quasi repelli videbamus.
Certe processerat litus, multaque animalia maris siccis harenis detinebat. (Vorzeichen
einer Flutwelle!)
Ab altero latere nubes atra et horrenda, ignei spiritus tortis vibratisque
discursibus rupta, in longas flammarum figuras dehiscebat; fulguribus illae
et similes et maiores erant.
(10) Tum vero idem ille ex Hispania amicus acrius et instantius 'Si frater'
inquit 'tuus, tuus avunculus vivit, vult esse vos salvos; si periit, superstites
voluit. Proinde quid cessatis evadere?' Respondimus non commissuros nos ut de
salute illius incerti nostrae consuleremus.(11) Non moratus ultra proripit se
effusoque cursu periculo aufertur. Nec multo post illa nubes descendere in
terras, operire maria; (Pyroklastische Welle!) cinxerat Capreas et
absconderat, Miseni quod procurrit abstulerat.
(12) Tum mater orare hortari iubere, quoquo modo fugerem; posse enim iuvenem, se
et annis et corpore gravem bene morituram, si mihi causa mortis non fuisset. Ego
contra salvum me nisi una non futurum; dein manum eius amplexus addere gradum
cogo. Paret aegre incusatque se, quod me moretur.
(13) Iam cinis, adhuc tamen rarus. Respicio: densa caligo tergis imminebat,
quae nos torrentis modo infusa terrae sequebatur. 'Deflectamus' inquam 'dum
videmus, ne in via strati comitantium turba in tenebris obteramur.
(14) Vix consideramus, et nox - non qualis illunis aut nubila, sed qualis in
locis clausis lumine exstincto. Audires ululatus feminarum, infantum quiritatus,
clamores virorum; alii parentes alii liberos alii coniuges vocibus requirebant,
vocibus noscitabant; hi suum casum, illi suorum miserabantur; erant qui metu
mortis mortem precarentur;
(15) multi ad deos manus tollere, plures nusquam iam deos ullos aeternamque
illam et novissimam noctem mundo interpretabantur. Nec defuerunt qui fictis
mentitisque terroribus vera pericula augerent. Aderant qui Miseni illud ruisse
illud ardere falso sed credentibus nuntiabant.
(16) Paulum reluxit, quod non dies nobis, sed adventantis ignis indicium
videbatur. Et ignis quidem longius substitit; tenebrae rursus cinis rursus,
multus et gravis. Hunc identidem assurgentes excutiebamus; operti alioqui atque
etiam oblisi pondere essemus.
(17) Possem gloriari non gemitum mihi, non vocem parum fortem in tantis
periculis excidisse, nisi me cum omnibus, omnia mecum perire misero, magno tamen
mortalitatis solacio credidissem.
(18) Tandem illa caligo tenuata quasi in fumum nebulamve discessit; mox dies
verus; sol etiam effulsit, luridus tamen qualis esse cum deficit solet.
Occursabant trepidantibus adhuc oculis mutata omnia altoque cinere tamquam nive
obducta.
(19) Regressi Misenum curatis utcumque corporibus suspensam dubiamque noctem spe
ac metu exegimus. Metus praevalebat; nam et tremor terrae perseverabat,
et plerique lymphati terrificis vaticinationibus et sua et aliena mala
ludificabantur.
(20) Nobis tamen ne tunc quidem, quamquam et expertis periculum et
exspectantibus, abeundi consilium, donec de avunculo nuntius. Haec nequaquam
historia digna non scripturus leges et tibi scilicet qui requisisti imputabis,
si digna ne epistula quidem videbuntur. Vale.
Bron:
Latein-Pagina
|